Joannes cum peccato natus salvatore indiguit. Itane, inquit, et Joannes, de quo loquebaris, cum peccato natus est? Invenisti plane praeter peccatum natum, quem invenis praeter Adam natum. Non avellis hanc sententiam de manibus fidelium: « Per unum hominem mors, et per unum resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit. Si verba mea haec essent, posset a me haec sententia dici expressius? posset evidentius? posset plenius? Ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Jam tu excipe Joannem: si separaveris ab hominibus, si separaveris ab illo tramite humanae propaginis, si separaveris a complexu masculi et feminae, etiam ab ista sententia separabis. Nam ille qui voluit ab ea esse separatus, per virginem est venire dignatus. Utquid me cogis discutere merita Joannis? In utero Dominum salutavit: sed puto quia eum salutavit, a quo salutem desideravit. Non quaerit tuam perniciosissimam defensionem. Venienti Domino ad baptismum suum, conscius communis infirmitatis ait: Ego a te debeo baptizari 32Matth. III, 14 . Veniebat enim Dominus ad commendandam etiam in baptismo humilitatem, ad ipsius sacramenti consecrationem. Quia sic suscepit baptismum juvenis, quemadmodum infans circumcisionem. Suscepit commendanda medicamenta, non vulnera. Ille autem quare liceret, Ego a te debeo baptizari, mundus ab omni penitus noxa, si non in eo erat quod sanaretur, si non in eo erat quod mundaretur? Ille se dicit debitorem, et tu eum purgas, ne debita relaxentur. Ego a te, inquit, debeo baptizari: opus est mihi, necessarium est mihi. Et hoc illi ibi praestitum est. Quando enim Dominus in aquam, non ille praeter aquam. Quid pluribus? Cesset deinceps, si fieri potest, contrarius disputator; quia et praeconem suum liberavit ipse Salvator.