Contra Manichaeos et Priscillianistas, Christum habere veram carnem. De Domino Christo non defuerunt, nec desunt, qui sic falluntur, ut eum veram carnem habuisse non crederent. Audiant quod modo audivimus. In coelo est, sed hic sonat: ad dexteram Patris sedet, sed inter nos loquitur. Ipse se indicet, ipse se manifestet. Quid opus est ut alium de illo testem quaeramus? Ipsum potius audiamus. Apparuit discipulis suis, et subito stetit in medio eorum. Cum legeretur audistis. Illi autem turbati sunt: existimabant enim se spiritum videre. Hoc est quod putant, qui eum veram carnem habere non credunt: Manichaei sunt, Priscillianistae sunt, et aliae quaecumque nec nominandae pestes. Non enim putant Christum nihil esse, hoc non putant: sed spiritum putant esse, carnem non habuisse. Quid tu, Catholica? quid tu, sponsa, non adultera? Ergo quid tu, nisi quod ab eo didicisti? Non enim alium meliorem de illo quam ipsum testem invenire potuisti. Ergo quid tu? Et Verbum et spiritum hominis et carnem hominis Christum esse didicisti. Quid didicisti de Verbo? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum 1Joan. I, 1, 2 . Quid didicisti de spiritu hominis? Et inclinato capite tradidit spiritum 2Id. XIX, 30 . Quid didicisti de carne? Modo audi. Ignosce illis qui hoc putant, quod prius errantes discipuli putaverunt. Sed illi in errore non perseveraverunt. Nam hoc putaverunt discipuli, quod hodie putant Manichaei, quod hodie putant Priscillianistae, non fuisse veram carnem in Domino Christo, sed tantummodo spiritum. Videamus si dimisit eos errare. Videte quam malus sit error, quem medicus festinabat sanare, noluit confirmare. Putaverunt ergo se spiritum videre: et ille qui sciebat malas istas cogitationes esse, de eorum cordibus eradicans, Quid turbati estis, dixit? quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: tangite, et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Tene contra omnes omnium insanas cogitationes, tene quod accepisti: alioquin peristi. Christus verum Verbum, unigenitum, aequalis Patri, verus humanus spiritus, vera caro sine peccato. Haec mortua est, haec resurrexit, haec pependit in ligno, haec jacuit in sepulcro, haec sedet in coelo. Volebat Dominus Christus persuadere discipulis quia illud quod videbant, ossa et caro erant: sed tu contradicis. Ille ergo mentitur, et tu verum dicis? tu aedificas, et ille decipit? Quare mihi hoc voluit persuadere Christus, nisi quia sciebat quid mihi prodest credere, et quid mihi nocet non credere? Sic ergo credite. Ipse est sponsus.