TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ire obviam sponso quid. Virginum dormitio. Quid ergo, fratres? Jam disceptemus de quinque virginibus prudentibus et quinque fatuis. Voluerunt ire obviam sponso. Quid est, ire obviam sponso? Corde ire, exspectare ejus adventum. Sed ille tardabat. Dum tardat ille, dormierunt omnes. Quid est; omnes? Et fatuae et sapientes, obdormitaverunt omnes, et dormierunt. Putamus, bonus est somnus iste? Quid est somnus iste? Ne forte tardante sponso, quoniam abundat iniquitas, refrigescit charitas multorum. Siccine intellecturi sumus istum somnum? Non mihi placet: dico quare. Quia sunt ibi prudentes: et utique quando dixit Dominus, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum; subjecit et ait, Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 5Matth. XXIV, 12, 13 . Ubi vultis esse istas prudentes? Nonne in his qui perseveraverunt usque in finem? Non ob aliud, fratres, non ob aliud prorsus admitterentur intro, nisi quia perseveraverunt usque in finem. Non ergo eis obrepsit frigus charitatis, non in eis refriguit charitas; sed fervet usque in finem. Quia fervet usque in finem, ideo sponsi januae patuerunt: ideo eis dictum est ut intrarent, sicut illi optimo servo, Intra in gaudium Domini tui 6Id. XXV, 21, 23 . Quid est ergo, Dormitaverunt omnes? Est alius somnus, quem nemo evadit. Non recordamini Apostolum dicentem, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres 7I Thess. IV, 12 , id est, de his qui mortui sunt? Quare enim dormientes vocantur, nisi quia suo die resuscitantur? Ergo dormierunt omnes. Putas, quia prudens est, ideo non habet mori? Fatua sit virgo, prudens sit virgo, somnum mortis omnes patiuntur.

Notes

  1. 5. Matth. XXIV, 12, 13
  2. 6. Id. XXV, 21, 23
  3. 7. I Thess. IV, 12