Nec interiora membra, nec ipsa corda latebunt post resurrectionem. Omnes invicem noti erunt. Respondebit mihi aliquis, et dicet: Quomodo si cooperta erunt, latere non poterunt? Corda nostra non latebunt, et viscera latebunt? Cogitationes, fratres mei, cogitationes quas modo non videt nisi Deus, omnes invicem videbunt in illa societate sanctorum. Nemo ibi vult tectum esse quod cogitat, quia nemo ibi male cogitat. Unde ait Apostolus, Nolite ante tempus quidquam judicare: id est, Ne temere judicetis, quod non videtis quo corde quis faciat. Si aliquid fit, quod et bono corde fieri potest, noli reprehendere: noli tibi amplius quam humanitas exigit usurpare. Cor videre, Dei est: hominum autem non est, nisi de his quae manifesta sunt judicare. Nolite ergo, inquit, ante tempus quidquam judicare. Quid est, ante tempus? Sequitur, et dicit: Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum. Quas dixerit tenebras, consequentibus verbis evidenter ostendit: Illuminet, inquit, abscondita tenebrarum. Quid est hoc? Audi quod sequitur: Et manifestabit cogitationes cordis 4I Cor. IV, 5 . Hoc est illuminare abscondita tenebrarum, manifestas facere cogitationes cordis. Modo ergo cogitationes nostrae nobis ipsis, singulis quibusque in luce sunt, quia novimus eas: sed proximis nostris in tenebris sunt, quia non vident eas. Ibi quod nosti te cogitare, et alter sciturus est. Quid times? Modo vis abscondere, modo times publicari cogitationes tuas: forte enim aliquid mali aliquando cogitas, forte aliquid turpe, forte aliquid vanum. Nihil ibi nisi bonum, nihil nisi honestum, nihil nisi verum, nihil nisi purum, nihil nisi sincerum, quando ibi fueris, cogitabis. Quomodo vis videri modo faciem tuam, sic tunc voles videri conscientiam tuam.