Testimonium Joannis de Christo, et Christi de Joanne. Sanctus Joannes, non Evangelista, sed Baptista, missus est ante faciem Christi praeparare vias ejus. Testimonium Christi de Joanne est, In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista 1Matth. XI, 11 . Testimonium Joannis de Christo est, Qui venit post me, major me est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere 2Joan. I, 27 . Utrumque testimonium consideremus, quod perhibuit Dominus servo, et quod perhibuit servus Domino. Quod est testimonium Domini de servo? In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista. Quod est testimonium servi de Domino? Qui venit post me, major me est. Si ergo in natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista; qui major illo est, quid est? Joannes magnus homo, sed homo: Christus Joanne major, quia Deus et homo. Ambo mirabiliter nati, praeco et Judex, lucerna et dies, vox et Verbum, servus et Dominus. De sterili servus, de virgine Dominus. Ipse Dominus fecit sibi servum in utero sterili, de sene patre, et de anicula matre: et idem ipse Dominus fecit sibi carnem in utero virginis, sine homine patre, qui fecit primum hominem sine patre et matre. Nemo surrexit in natis mulierum major Joanne Baptista. Tam magnus visus est Joannes, ut a nonnullis etiam Christus putaretur. Nec in superbia sua alienum est secutus errorem, nec ausus est dicere, Sum quod putatis: sed, quod bonum erat ei, se agnovit, ut ad pedes Domini, et ad corrigiam calceamenti servus humiliaretur, ne vento superbiae lucerna exstingueretur.