TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Reliquiae Stephani martyris in loco sacro collocatae. Detectio corporum Gervasii et Protasii. Altare Deo erectum super reliquias Stephani. Exspectat Sanctitas vestra scire quid hodie in isto loco positum sit. Reliquiae sunt primi et beatissimi martyris Stephani. Audistis, cum passionis ejus lectio legeretur de libro canonico Actuum Apostolorum, quemadmodum lapidatus sit a Judaeis, quemadmodum Domino commendaverit spiritum suum, quemadmodum etiam in extremo genibus fixis oraverit pro lapidatoribus suis 1Act. VII. Hujus corpus ex illo usque ad ista tempora latuit; nuper autem apparuit, sicut solent apparere sanctorum corpora martyrum, revelatione Dei, quando placuit Creatori. Sic ante aliquot annos, nobis juvenibus apud Mediolanum constitutis, apparuerunt corpora sanctorum martyrum Gervasii et Protasii. Scitis quod Gervasius et Protasius longe posterius passi sunt, quam beatissimus Stephanus. Quare ergo illorum prius, et hujus postea? Nemo disputet: voluntas Dei fidem quaerit, non quaestionem. Verum autem revelatum fuit ei, qui res ipsas inventas monstravit. Praecedentibus enim signis locus demonstratus est; et quomodo fuerat revelatum, sic et inventum est. Multi inde reliquias acceperunt, quia Deus voluit, et huc venerunt. Commendatur ergo Charitati vestrae et locus et dies: utrumque celebrandum in honorem Dei, quem confessus est Stephanus. Nos enim in isto loco non aram fecimus Stephano, sed de reliquiis Stephani aram Deo. Grata sunt Deo hujusmodi altaria. Quaeris quare? Quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus 2Psal. CXV, 15 . Redempti sunt sanguine, qui sanguinem pro Redemptore fuderunt. Ille fudit, ut eorum salus redimeretur: illi fuderunt, ut Evangelium ejus diffamaretur. Reddiderunt vicem, sed non de suo: ut enim hoc possent, ille donavit; et ut fieret quod ab ipsis fieri potuit, ille donavit. Exhibendo dignationem, dedit occasionem. Factum est, passi sunt, calcaverant mundum.

Notes

  1. 1. Act. VII
  2. 2. Psal. CXV, 15