Bona vita mortem comprehendit et resurrectionem. Audiamus Apostolum dicentem, Si resurrexistis cum Christo. Quomodo resurgimus, qui nondum mortui sumus? Quid est ergo quod voluit dicere Apostolus, Si resurrexistis cum Christo? Numquid ille resurrexisset, nisi prius mortuus fuisset? Viventibus loquebatur, nondum morientibus, et jam resurgentibus? Quid sibi vult? Videte quid dicat: « Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis. » Ipse dicit Apostolus, non ego: sed tamen verum dicit; et ideo dico et ego. Quare illud dico et ego? Credidi, propter quod locutus sum 7Psal. CXV, 1 . Si bene vivimus, mortui sumus, et resurreximus. Qui autem nondum mortuus est, nec resurrexit, male adhuc vivit: et si male vivit, non vivit: moriatur, ne moriatur. Quid est, moriatur, ne moriatur? Mutetur, ne damnetur. « Si resurrexistis cum Christo, » verba repeto Apostoli, « quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria » 8Coloss. III, 1-4. Haec sunt verba Apostoli. Ei qui nondum mortuus est, dico ut moriatur: ei qui adhuc male vivit, dico ut mutetur. Si enim male vivebat, et jam non male vivit, mortuus est: si bene vivit, resurrexit.