TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Spiritus sanctus Cornelio sine manus impositione et ante Baptismum datus. Ergo quid dicis? Hoc, inquit, dico, quia in primos illos centum viginti revera, quia tunc primum veniebat Spiritus sanctus, sine impositione manus advenit; ex illo autem jam in neminem venit, nisi fuisset manus imposita. Oblitus es Cornelium centurionem: lege diligenter, et intellige prudenter. Cornelius centurio, sicut in eodem libro Actuum Apostolorum legitur, ubi etiam adventus Spiritus sancti praedicatur. Ad centurionem Cornelium angelus missus est, nuntiavit illi acceptas eleemosynas ejus, exauditas orationes: proinde eum debere mittere ad Petrum, qui habitaret in Joppe in domo Simonis coriarii, eumque accersendum. Tunc autem magna quaestio inter Judaeos et Gentes versabatur, id est, inter eos qui de Judaeis, et eos qui de Gentibus crediderant, utrum Evangelium ministrandum esset incircumcisis. Erat inde magna cunctatio, cum mittit Cornelius. Interim admonetur Petrus, agitur negotium regni coelorum, et hic et ibi, ab illo qui ubique est. Cum enim haec apud Cornelium aguntur, interim et Petrus in Joppe esurivit, ascendit orare cum ei refectio pararetur, orantis mens alienata est; sed ab infimis ad superna; non ut deviaret, sed ut videret. Venit illi discus de coelo submissus, quasi esurienti coeleste ferculum. Erat autem discus iste quatuor lineis alligatus, habens omnia genera animalium, munda et immunda, et voce superna pulsatus est esuriens: Petre, surge; macta, et manduca. Attendit ille, vidit in disco immunda animalia, quae non solebat tangere, et respondit voci: Absit a me Domine: nunquam commune et immundum intravit in os meum. Et vox ad illum: Quae Deus mundavit, tu immunda ne dixeris. Non Petro carnalis cibus offerebatur, sed mundatus Cornelius nuntiabatur, Hoc autem factum est ter, et receptum est vas in coelum. Evidens mysterium. Discus est orbis terrarum. Quatuor lineae discum continentes, quatuor orbis cardines, quos Scriptura commemorat, dicens: Ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone et Mari 5Luc. XIII, 29 . Animalia, omnes gentes. Ter submissus discus, commendatio Trinitatis. Petrus, Ecclesia; esuriens Petrus, Ecclesia desiderans fidem Gentium. Vox coelestis, sanctum Evangelium. Macta, et manduca: occide quod sunt, fac quod es. Petro discrepante de jussu, subito nuntiatum est quod quidam milites missi a Cornelio vellent eum videre. Et Spiritus sanctus Petro: Vade cum eis; ego eos misi. Pergit Petrus jam de visione non cunctabundus, sed certus: et sicut legitur, nuntiatur Cornelio, occurrit humiliter, prosternitur humiliter: levatur humilius. Pervenitur domum, inveniuntur multi alii congregati. Narratur Petro quae causa fuerit mittendi ad eum, et gratiae aguntur quod venerit Petrus. Ergo aperto ore suo evangelizare coepit Gentibus incircumcisis, unde illa magna quaestio versabatur, gratiam Domini Jesu Christi. Erant quidam cum Petro, qui ex Judaeis crediderant, qui possent moveri, si baptizarentur incircumcisi: ibi plane Petrus ait, Vos scitis, fratres, quemadmodum abominandum sit Judaeo accedere vel conjungi Gentili; sed mihi Deus ostendit neminem communem aut immundum hominem dicere . Ille esuriens respexit ad discum.

Notes

  1. 5. Luc. XIII, 29