Constantia in ferendis intus malis. Sed ille calumniatur, et de bonis dicit falsa, plerumque illi creditur. Quid facit aurum? Undique palea est, ignis. Sordes pone, non fidem: esto mundior, ipsa exercitatione esto mundior; valeat tibi ille qui auferat quo sordidior es, non qui opprimat quod aurum es. Etenim si defeceris, peris in palea: et si peris in palea, aurum non eras, sed aurum te esse fingebas. Novit Dominus qui sunt ejus 14II Tim. II, 19. Illi autem qui sunt mali, de quibus erubescis quando es inter malos qui sunt foris, memento quod non sint in domo magna ubi es, vas in honorem, sed in contumeliam. Instruxit te Apostolus, regat te Deus. Si mali non essent pro quibus oraremus, quando nobis diceretur, Orate pro inimicis vestris? An forte vellemus bonos habere inimicos? Unde fieri potest? Non habebis bonum inimicum, nisi fueris malus: si autem fueris bonus, inimicus tuus non erit, nisi malus. Orate pro inimicis vestris. Ergo boni orate pro malis. Redi ad cor tuum. O tu qui in ista fornace purgaris, si potuit esse vox tua, Proba me Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum: quoniam misericordia tua ante oculos meos est; ecce redi ad cor tuum. Sub Deo es, orationem fusurus es; occurrit tibi qui te laesit, occurrit tibi qui te pressit, occurrit tibi qui te spoliavit, occurrit tibi qui in te carcerem misit: eia attende cor tuum, respice Dominum tuum. Ecce malus inimicus tuus, ecce bonus Dominus tuus: nocet tibi inimicus tuus malus, ora pro inimico tuo, dicit tibi Dominus tuus bonus. Inter inimicum tuum malum et Dominum bonum, quid tu facturus es? Contra illum oraturus, aut huic obtemperaturus?