Deitatis unitas, et personarum distributio. Mediator Christus, quomodo.--Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas, et erit eis in pastorem: et ego Dominus ero illis in Deum. Attendite, fratres: videte unitatem deitatis, et personarum tamen distributionem; ne dicamus eum esse Filium qui Pater est, aut eum esse Patrem qui Filius est. Ecce dixit, Ipse pascet eas; qui paulo ante dixerat, Ego pascam eas. Et erit eis, inquit, in pastorem: et ego Dominus ero illis in Deum. Expone nobis, Domine: nemo aquam turbet; quod purum manat de puro fonte, potemus. Quid enim quasi singillatim quod dixisti, Erit ipse in pastorem, ego ero in Deum; tanquam ipse sit pastor noster, tu sis Deus noster? Quare, Domine, tu non es pastor noster, et ille non est Deus noster? Tranquille audi, esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas. Forte enim modo audit me aliqua auris diversa sentiens, et haeretico veneno tabefacta, et irridet me dicentem, Patrem et Filium unum Deum; cum non irrideat tot millia fratrum habentium animam unam 39Act. IV, 32: et dicit mihi, Ecce aperte Deus dicit, Erit eis in pastorem servus meus David, quem tu ipse Christum intellexisti, nec aliter potest intelligi: rationem enim reddidisti, haec esse dicta, cum jam dormisset David: Christus ergo erit eis in pastorem; et ego Dominus, ait, ero illis in Deum; ille in pastorem, ille in Deum. Tu ergo mihi expone quid est, Ego pascam? Quis dicebat, Ego pascam? Certe Deus loquens dicebat, Ego pascam. Quomodo non separavit Christum a pascendo, cum diceret, Ego pascam: sic non separavit Christum a deitate, cum diceret, Ego Deus. Ecce pastor est Christus, pastor est et Pater. Sic Deus est Pater, Deus est et Christus. Sicut a pastore Christo non separas Patrem, sic a Deo Patre non separes Christum. Habet cum Filio Pater pascendi miserationem, habet cum Patre Filius divinitatis aequalitatem. Sed nisi ita diceret, putares eum esse Patrem qui est Filius. Ergo et ad unitatem deitatis te admonuit, et ad personarum distributionem: ut quod dicit, Ipse pascet, et ego ero illis in Deum, non se separans a Filio pascente, nec Filium separans a se dominante, et in Patre intelligas Deum Filium, et in Filio intelligas pastorem Patrem. Ego, inquit, Dominus ero illis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Quare in medio eorum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 40Joan. I, 14 . Princeps in medio eorum. Inde et mediator Dei et hominum; quia Deus cum Patre, quia homo cum hominibus. Non mediator homo praeter deitatem; non mediator Deus praeter humanitatem. Ecce mediator: Divinitas sine humanitate non est mediatrix, humanitas sine divinitate non est mediatrix; sed inter divinitatem solam et humanitatem solam, mediatrix est humana divinitas et divina humanitas Christi.