TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Discipuli sub Lege nondum a cupiditatibus liberi. Temporalia a Deo petentes, nihil petunt. Discipuli ergo Domini Jesu Christi adhuc sub lege mundi, adhuc nutriendi, adhuc corrigendi, adhuc dirigendi. Adhuc enim concupiscebant: cum lex dicat, Non concupisces 11Exod. XX, 17 . Pace dixerim eorum sanctorum arietum, ducum gregis; pace eorum dixerim, quia verum dico: Evangelium loquitur: contendebant quis esset eorum major 12Luc. XXII, 24, et adhuc in terra Domino constituto, principatus dissensione fluctuabant. Hoc unde, nisi ex fermento vetere? hoc unde nisi ex lege in membris, repugnante legi mentis? Fastigium quaerebant: enimvero cupiebant; quis major esset cogitabant: ideo altitudo eorum de puero confunditur. Vocat ad se Jesus humilem aetatem, ut domet tumidam cupiditatem 13Marc. IX, 33-36. Merito ergo et quando redierunt, et dixerunt, Domine, ecce daemonia subjecta sunt nobis in nomine tuo: (Gaudebant de nihilo: quantum erat, quid erat, ad illud quod Deus promittebat)? Dominus ergo, magister bonus, sedans timorem, aedificans firmitatem, ait illis: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subjecta sunt. Quare hoc? Quia multi venient in nomine meo dicentes, Ecce in nomine tuo daemonia ejecimus; et dicam eis, Non novi vos 14Matth. VII, 22, 23 . Nolite in hoc gaudere, sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelis. Adhuc ibi esse non potestis, et tamen jam ibi scripti estis, Gaudete ergo. Et illud, Adhuc nihil petiistis in nomine meo. Quod enim petiistis ad quod volo dare, nihil est. Quid enim petiistis in nomine meo? Ut daemonia vobis subjecta essent? In hoc gaudere nolite, hoc est, nihil est quod petiistis: si enim aliquid esset, gaudere juberet. Ergo non omnino nihil erat, sed quia ad illam magnitudinem praemiorum Dei exiguum erat. Non enim vere Paulus apostolus non erat aliquid; et tamen in comparatione Dei, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat 15I Cor. III, 7 . Et vobis dicimus, et nobis dicimus, et nobis et vobis dicimus, quando petimus in nomine Christi temporalia ista. Certe enim petiistis. Nam quis non petat? Alius sanitatem petit, si aegrotat; alius liberationem petit, si in carcere constitutus est; alius portum rogat, si in navi turbatur; alius victoriam rogat, si cum hoste confligit; et in nomine Christi totum rogat, et nihil est quod rogat. Quid ergo rogandum est? Petite in nomine meo. Et non dixit quid, sed in verbis intelligimus quid petere debeamus. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Petite, et accipietis, in nomine meo. Sed quid? Non nihil: quid autem? Ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc petite quod vobis sufficiat. Nam quando petis nihil: qui bibet de hac aqua, sitiet iterum 16Joan. IV, 13. Mittit in puteum hydriam cupiditatis, levat unde bibat, ut iterum sitiat. Petite ut gaudium vestrum sit plenum: id est, ut satiemini, non ut ad tempus delectemini. Petite quod vobis sufficiat: dicite vocem Philippi, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit vobis Dominus, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem (Joan, XIV, 8, 9) . Ergo gratias agite Christo pro vobis infirmantibus, et fauces satiandas parate Christi divinitati. Conversi ad Dominum, etc.

Notes

  1. 11. Exod. XX, 17
  2. 12. Luc. XXII, 24
  3. 13. Marc. IX, 33-36
  4. 14. Matth. VII, 22, 23
  5. 15. I Cor. III, 7
  6. 16. Joan. IV, 13