Mysteria in iis qui saturati sunt de septem panibus. Certe saginata sunt quatuor millia hominum de septem panibus: quid mirabilius? Et tamen parum erat, nisi etiam sportae septem de fragmentis residuis implerentur. O magna mysteria! operabantur, et opera loquebantur. Facta illa si intelligas, verba sunt. Et vos ad quatuor millia pertinetis, quia sub Evangelio quaternario vivitis. Ad numerum non pertinuerunt pueri et mulieres. Sic enim dictum est: Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, exceptis pueris et mulieribus 4Matth. XV, 38 . Quasi sine numero essent insensati et effeminati. Tamen manducent et ipsi. Manducent: forte pueri crescunt, et non erunt pueri; forte effeminati corriguntur, et castificantur. Manducent: erogamus, impendimus. Qui sint autem isti, Deus inspicit convivium suum, et si se non correxerint, qui novit invitare, novit et separare.