De illicito amore. Membra Christi. Illicitum amorem cavete. Membra Christi estis, et corpus Christi estis. Audite Apostolum, et terreamini. Non potuit enim gravius dicere, non potuit vehementius, non potuit acrius deterrere Christianos ab amore fornicationum, nisi ubi dixit: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Ut autem hoc diceret, superius ait: Nescitis quia qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Et testimonium de Scriptura dedit quod scriptum est, Erunt duo in carne una 1I Cor. VI, 15, 16, et Gen. II, 24 . Dictum est enim hoc divinitus: sed de viro et uxore ubi licet, ubi concessum est, ubi honestum est; non ubi turpe, non ubi illicitum, non ubi omni ratione damnabile. Sicut autem una fit caro in permixtione licita viri et uxoris: sic una fit caro in permixtione illicita meretricis et amatoris. Cum ergo una fit caro, illud te terreat, illud exhorreat quod addidit, Tollens ergo membra Christi. Membra Christi attende, christiane: membra Christi noli in altero, in te attende membra Christi, qui emptus es sanguine Christi. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Hoc qui non horret, Deo horret.