TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dei patientia ne abutamur. Magna ergo lenitas, magna misericordia, magna mansuetudo: sed si non abutamur patientia ejus ad nostram nequitiam; et illo nostra portante peccata, nos quasi ad faciendum ei onus augeamus peccata peccatis; quasi ut ille plus portet, qui non laborat cum portat: peccata nostra, quibus adhuc parcit, quia adhuc sustinet, illius ostendunt patientiam, nostram cumulant sarcinam. Ignoras, inquit, quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Patientia illa est, quam taciturnitatem vocat, de qua dicit, Tacui; numquid semper tacebo? Ergo cum argueret quosdam, et diceret, Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras, etc. ait, An divitias bonitatis ejus et longanimitatis contemnis? Quia ille bonus est, quia longanimis, quia videt et tacet, quia videt et sustinet, putas illum iniquum? Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Et vide si semper tacebit, qui modo tacet? Tu autem, inquit, secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii, Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 8Rom. II, 4, 21, 5, 6 . Ergo tacet; numquid semper tacebit? Item dicit post quaedam enumerata peccata: Haec fecisti, et tacui; id est, haec fecisti, et non vindicavi: suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis. Et revera hoc cogitant multi, cum fecerint multa mala, et mali sibi accidere nihil viderint; non tantum placent eis facta sua mala, sed etiam Deo placere putant: in tantum procedit impietas, ut et Deum sibi similem existimet impius contemptor. Et cum Deus eum adducat monendo, docendo, hortando, corripiendo, ad similitudinem suam; non solum non sequitur similitudinem Dei, sed Deum vult ducere ad similitudinem suam. Haec est iniquitas major, quam ipsa peccata, a quibus se non corrigit. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis? Et quid sequitur? Arguam te 9Psal. XLIX, 21 . Quare hoc? Tacui; numquid semper tacebo? Itaque, fratres, quoniam sermo iste qui de Dei ore procedit, et me terret, et vos (omnes enim unam spem bonam habemus in illo, et omnes pariter timere debemus, ne illo offenso non inveniamus quod sperabamus, sed experiamur quod contempsimus); audiamus omnes tanquam oves Dei, dum loquitur qui tacet, dum monet nos, et nondum judicat nos qui fecit nos, dum vacat audire, dum licet et legere.

Notes

  1. 8. Rom. II, 4, 21, 5, 6
  2. 9. Psal. XLIX, 21