TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Altera poenitentia quae hic omnium est ac perpetua. Vitae hujus poenitere nos debet, quia corruptioni et tentationibus obnoxia est. Altera vero poenitentia est, cujus actio per totam istam vitam, qua in carne mortali degimus, perpetua supplicationis humilitate subeunda est. Primo, quia nemo vitam aeternam, incorruptibilem, immortalemque desiderat, nisi eum vitae hujus temporalis, corruptibilis, mortalisque poeniteat. Non enim sic quisque in vitam novam per sanctificationem Baptismi nascitur, ut quemadmodum deponit ibi omnia peccata praeterita, ita etiam statim mortalitatem ipsam carnis corruptionemque deponat. Quod si non ita est, restat ut illud quod scriptum est, quod etiam quisque in se sentit adhuc, dum in hac vita est, corpus quod corrumpitur aggravet animam, et deprimat terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 12Sap. IX, 15 . Quod tunc in illa beatitudine quia non erit, cum absorbebitur mors in victoriam 13I Cor. XV, 54; quis dubitet in quacumque temporali felicitate versemur, poenitere tamen nos debere hujus vitae, ut ad illam incorruptionem tota aviditate curramus? Inde est enim quod etiam Apostolus ait: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem 14II Cor. V, 6, 7 . Quis ergo festinat atque optat ad patriam remeare, et illam speciem quae est facie ad faciem contemplari, nisi quem peregrinationis suae poenituerit? Ex quo dolore poenitentis, etiam vox illa miserabilis erumpit et sonat: Heu me! quoniam peregrinatio mea longinqua facta est. Et ne putes nondum fidelem ista loqui, vide quid sequitur: Inhabitavi in tabernaculis Cedar: cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquerer eis, impugnabant me valde 15Psal. CXIX, 5-7 . Non solum hominis fidelis, sed etiam evangelistae firmissimi et martyris fortissimi haec verba sunt. Nam inde est etiam illud Apostoli: Scimus enim, quia et si terrena nostra domus hujus habitationis dissolvatur, aedificationem habemus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de coelo est, superindui cupientes: si tamen et induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 16II Cor. V, 1-4 . Quid ergo cupimus, nisi ita non esse ut nunc sumus? et quid ingemiscimus, nisi poenitendo quia ita sumus? Sed quando ita non erimus, nisi terrena domo resoluta, ut coelestem habitationem et animo et corpore totius hominis immutatione sortiamur? Quapropter et sanctus Job non ait esse tentationem in hac vita, sed hanc ipsam vitam tentationem dixit esse, ita loquens: Numquid non tentatio est vita humana super terram? Quo in loco etiam mysterium lapsi hominis mirabiliter tetigit dicens: Tanquam servus fugiens dominum suum, et consecutus umbram 17Job VII, 1, 2, sec. LXX . Non enim haec vita dicenda est potius, quam umbra vitae. Nec immerito fugitivus Adam post offensionem peccati abscondit se a facie Domini, tectus foliis arborum, quibus opacantur umbracula, tanquam fugiens Dominum suum, sicut dictum est, et consecutus umbram.

Notes

  1. 12. Sap. IX, 15
  2. 13. I Cor. XV, 54
  3. 14. II Cor. V, 6, 7
  4. 15. Psal. CXIX, 5-7
  5. 16. II Cor. V, 1-4
  6. 17. Job VII, 1, 2, sec. LXX