TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fidelium quorumdam zelus contra idola. Animus vester et studium fidei, et flagrantia charitatis, et abundantia zeli domus Dei, apparuit in vocibus vestris, quas satis claras vestri cordis testes habuistis. Sinite ut appareat et paucorum fidelium Dei, per quos gubernamini, studium circa istam voluntatem vestram. Vos enim, fratres, populus Dei estis, sicut ipse dixit, et oves pascuae ejus 13Psal. XCIV, 7. Habetis in nomine Dei pastores, servos pastoris et membra pastoris. Multitudinis animus et voluntas ad quamque rem faciendam istis vocibus poterit apparere: paucorum autem cura pro vobis, non vocibus, sed rebus debet ostendi. Itaque, fratres, quoniam jam quod ad vos pertinebat, implestis acclamando; sinite ut probetur vobis, utrum et quod ad nos pertinet, impleamus agendo. Probavimus vos; probate nos, si post istas voces testes cordis et studii vestri, nos in agendis quae agi oportet, segnes fuerimus. Absit a nobis ut vos inveniamini probi, et nos reprobi. Sed quoniam voluntas agendi de iis quibus acclamastis, una est et vestra et nostra; modus vero agendi par esse non potest: putamus, charissimi, ideo oportere, ut voluntas accipiatur a vobis; consilium implendae voluntatis vestrae exspectetur a nobis. Ut membra Christi non discordent, impleant omnia quae in illius corpore sunt, officia sua: faciat oculus in sublimi locatus quod ad oculum pertinet; auris, quod ad aurem pertinet; manus, quod ad manum; pes, quod ad pedem; ut non sint scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro se invicem sollicita sint membra 14I Cor. XII, 25. Gratulamur itaque et congratulamur Charitati vestrae, quia sancto domino et collegae nostro episcopo vestro obedistis in eo quod vobis mane locutus est. Hoc sequimini, ab ista via non recedatis, ne cadatis. Valde enim adjuvat Deus quod vultis, si quod jusserit feceritis. Quid enim, ut dicere coeperam, omnis homo? aut quae est vita hominum, quam, sicut scriptum est, vapor ad modicum apparens 15Jacobi IV, 15 ? Cogitate ergo, fratres, fragilitatem vestram, humilitatem vestram, conditionem carnis, hujus saeculi volaticos transitus; et videte quia tunc vobis bene erit, si tota spes vestra in illo sit, in quo solo potest firmiter collocari. Quomodo autem ibi erit spes nostra, nisi obediamus praeceptis ejus?

Notes

  1. 13. Psal. XCIV, 7
  2. 14. I Cor. XII, 25
  3. 15. Jacobi IV, 15