Infantes hortatur ut imitentur bonos. Jam ipsos alloquor, ut grana sint in area, ut paleam quae vento circumfertur, non sequantur, cum qua pereant; sed maneant pondere charitatis, ut perveniant ad regnum immortalitatis. Vos ergo, fratres, vos filii, vos novella germina matris Ecclesiae, obsecro vos per quod accepistis, ut attendatis in eum qui vos vocavit, qui dilexit vos, qui perditos quaesivit vos, qui inventos illuminavit vos, ut non sectemini vias perditorum, in quibus errat nomen fidelium: non enim quaeritur quid vocentur, sed utrum nomini suo consonent. Si natus est, ubi est nova vita? Si fidelis est, ubi est fides? Audio nomen, agnoscam et rem. Eligite vobis quos imitemini, Deum timentes, ecclesiam Dei cum timore intrantes, verbum Dei diligenter audientes, memoria retinentes, cogitatione ruminantes, factis implentes; ipsos eligite quos imitemini. Non dicat cor vestrum: Et ubi inveniemus tales? Estote tales, et invenietis tales. Omnis res similis ad similem cohaeret: si perditus vixeris, non se tibi junget nisi perditus. Incipe bene vivere, et videbis quanti socii te circumdent, de quanta fraternitate gratuleris. Postremo, non invenis quod imiteris? Esto quod alius imitetur.