Bona opera dona Dei. Pauli propria nonnisi mala. Ecce enim in Paulo, prius Saulo, nihil boni invenit. Cum in illo nihil boni invenisset, mala dimisit, bona retribuit. Cum ergo ei prius bona retribuit, praevenit: sed donando bona quibus retribueret bona, ecce retribuit mercedem his bonis operibus. Bonum certamen certanti, cursum consummanti, fidem servanti, retribuit bona; sed quibus bonis? Quae ipse dedit. Annon ipse dedit, ut bonum certamen certares? Si non ipse dedit, quid est quod alio loco dicis, Plus illis omnibus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum 19I Cor. XV, 10 ? Ecce iterum dicis, Cursum consummavi. Non et ipse dedit, ut cursum consummares? Si non ipse dedit, quid est quod alio loco dicis, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 20Rom. IX, 16 ? Fidem servavi. Servasti: agnosco, approbo; fateor, servasti. Sed, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam 21Psal. CXXVI, 1 . Illo ergo ipso adjuvante, ipsoque donante, et bonum agonem certasti, et cursum consummasti, et fidem servasti. Da veniam, Apostole, propria tua non novi, nisi mala. Da veniam, Apostole; dicimus, quia tu docuisti: audio confitentem, non invenio ingratum. Prorsus tua a te tibi parata non novimus, nisi mala. Cum ergo Deus coronat merita tua, nihil coronat nisi dona sua.