Objectio diluitur. --Quod non ideo videatur absurdum, quia cum homo usque in finem hujus vitae in dura impoenitentia perseverans, diu multumque loquatur adversus hanc gratiam Spiritus sancti; Evangelium tamen tam longam contradictionem cordis impoenitentis, quasi breve aliquid, verbum appellavit, dicens: Quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Haec enim quamvis prolixa sit, et plurimis verbis contexta et producta blasphemia; solet tamen Scriptura etiam multa verba verbum appellare. Neque enim unum verbum locutus est quicumque propheta, et tamen sic legitur: Verbum quod factum est ad illum vel illum prophetam. Et Apostolus: Presbyteri, inquit, duplici honore honorentur; maxime qui laborant in verbo et doctrina 46I Tim. V, 17 . Non ait, In verbis; sed, in verbo. Et sanctus Jacobus: Estote, inquit, factores verbi, et non auditores tantum 47Jacobi I, 22 . Non ait et ipse, Verborum; sed, verbi: quamvis tam multa verba de Scripturis sanctis in ecclesia celebriter et solemniter legantur, dicantur, audiantur. Sicut ergo quantocumque tempore quisquis nostrum in praedicando Evangelio laboraverit, non verborum, sed verbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisquis vestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non verborum, sed verbi audiendi studiosissimus nuncupatur: ita eo more quo Scripturae loquuntur, et quem novit ecclesiastica consuetudo, quisquis universa sua vita, qua istam gerit carnem, quantalibet longitudine protendatur, quaecumque verba vel ore vel sola cogitatione locutus fuerit corde impoenitenti, contra remissionem peccatorum quae fit in Ecclesia, verbum dicit contra Spiritum sanctum.