TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De duabus piscationibus, et de piscibus centum quinquaginta tribus, captis post resurrectionem. Quia infirmitatem nostram adjuvat apud Dominum Deum nostrum studium Charitatis vestrae, aliquid accipite, quantum mihi videtur, tanto dulcius cum expositum fuerit, quanto abstrusius si non exponatur. Ante resurrectionem, Dominus jussit discipulis suis, ut in mare mitterent retia, quando eos elegit. Miserunt, ceperunt piscium multitudinem innumerabilem, ita ut retia rumperentur, et onerata navigia mergerentur. Non autem praecepit in quam partem mitterent retia, sed tantum ait, Mittite retia 23Luc. V, 1-7 . Si enim praecepisset ut in dexteram partem mitterent solos bonos significaret capi: si in sinistram, solo malos. Quia vero passim missa sunt, nec in dexteram, nec in sinistram; et bonos et malos. Haec est Ecclesiae significatio praesentis temporis, in hoc saeculo. Nam et illi servi missi ad invitatos exierunt; et quoscumque invenerunt bonos et malos adduxerunt, et impletae sunt nuptiae recumbentium 24Matth. XXII, 10. Congregantur ergo nunc et boni et mali. Quare autem et schismata fiunt, si non retia disrumpunt? Quare plerumque turbarum carnalium male tumultuantium scandalis urgetur Ecclesia, si non et navigia premunt? Hoc ergo Dominus ante resurrectionem. Post resurrectionem autem invenit piscantes similiter discipulos suos: jussit idem mitti retia, non utcumque et passim, quia jam post resurrectionem. Post resurrectionem enim jam corpus ejus, quod est Ecclesia, malos non habebit. Mittite, inquit, retia in dexteram partem. Missa sunt retia, eo jubente, in dexteram partem, et capti sunt pisces certi numeri. Nam illi sine numero, illi quibus significabatur Ecclesia, quae nunc agitur, tanquam ex illa captura: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum 25Psal. XXXIX, 6 . Intelliguntur ergo quidam supernumerarii, quodam modo superflui: colliguntur tamen. Ibi vero in dextera capiuntur pisces, et numerati, et magni. Qui enim fecerit, inquit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum 26Matth. V, 19 . Ergo capti sunt pisces magni numero centum quinquaginta tres. Quem non moveat, non frustra istum numerum commemorari? Non enim vere nihil significans Dominus, aut hoc ipsum diceret, Mittite retia; aut pertineret ad eum ut in partem dexteram mitterentur. Significat etiam iste numerus centum quinquaginta tres: et pertinuit ad Evangelistam dicere, quasi respexisset primam illam capturam, ubi retia disrupta schismata significaverunt; quia in illa Ecclesia vitae aeternae nulla erunt schismata, quia nulla dissensio; omnes magni, quia charitate pleni: quasi ergo illud quod primo factum est ad significanda schismata respexisset, pertinuit ad eum dicere in ista secunda captura, Et cum tam magni essent, retia non sunt disrupta 27Joan. XXI, 1-11 . Quid itaque dextera pars significaverit, dictum est, quia omnes boni. Quid magnitudo, dictum est, quia qui fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum. Quid etiam illud quod retia non sunt disrupta, dictum est, quia tunc non sunt schismata. Quid ergo centum quinquaginta tres? Numerus iste non utique ipse erit sanctorum numerus. Neque enim centum quinquaginta tres erunt sancti; cum soli illi, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, duodecies duodena millia commemorentur 28Apoc. XIV, 1-4. Sed iste numerus, tanquam arbor, a quodam semine videtur succrescere. Semen autem hujus magni numeri quidam minor numerus est, qui est decem et septem. Decem et septem faciunt centum quinquaginta tres. Si vero computes ab uno usque ad decem et septem, et addas numeros omnes: nam si ab uno usque ad decem et septem numeros non addas, quos commemoras totos, non erunt nisi decem et septem: si autem ita numeres: unum, duo, tria; sicut unum et duo et tria faciunt sex, sex quatuor et quinque faciunt quindecim; sic pervenis usque ad decem et septem, portans in digitis centum quinquaginta tres. Jam ergo recole, quod paulo ante commemoravi et commendavi, et vide quos, et quid significent decem et septem. Decem, lex; septem, Spiritus sanctus. Unde quid intelligimus, nisi eos futuros in Ecclesia resurrectionis aeternae, ubi schismata non erunt, ubi mors non timebitur, quia post resurrectionem futura est; eos ergo ibi futuros, et cum Domino victuros in aeternum, qui legem impleverint per gratiam Spiritus sancti et Dei donum, cujus festa celebramus?

Notes

  1. 23. Luc. V, 1-7
  2. 24. Matth. XXII, 10
  3. 25. Psal. XXXIX, 6
  4. 26. Matth. V, 19
  5. 27. Joan. XXI, 1-11
  6. 28. Apoc. XIV, 1-4