TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Crucis signum. Sacrificium crucis. De Sacrificio vespertino sermo reddendus est. Oravimus enim cantando, et orando cantavimus, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 1Psal. CXL, 2 . In oratione advertimus hominem, in extensione manuum agnoscimus crucem. Est ergo hoc signum quod in fronte gestamus, signum quo salvi sumus. Signum irrisum, ut honoraretur; contemptum, ut glorificaretur. Deus comparet, ut homo deprecetur; et Deus latet, ut homo moriatur. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 2I Cor. II, 8 . Hoc ergo sacrificium, ubi sacerdos est victima, redemit nos fuso sanguine Creatoris. Non tamen creavit nos cum sanguine, sed redemit sanguine. Creavit enim nos in principio quod erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ab hoc creati sumus. Sermo contextus adjungit, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hoc est quo creati sumus. Quo vero redempti, audi: Quod factum est, inquit, in eo vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Adhuc Deus est: adhuc illud dicitur, quod incommutabile semper manet; adhuc illud dicitur, cui videndo corda mundanda sunt: unde autem mundentur, nondum dicit. Lux, inquit, lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Sed ut non sint tenebrae, possintque eam comprehendere; tenebrae enim peccatores, tenebrae infideles: ut ergo non sint tenebrae, possintque comprehendere, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Videte Verbum, videte Verbum carnem, Verbum ante carnem. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt. Ubi hic sanguis? Ecce jam auctor tuus, sed nondum est pretium tuum. Unde ergo redemptus? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

Notes

  1. 1. Psal. CXL, 2
  2. 2. I Cor. II, 8