Jejunium quadragenario numero cur institutum. Hoc totum corpus Christi per totum orbem diffusum, id est, tota hoc agit Ecclesia, et illa unitas quae dicit in Psalmo: A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum 27Psal. LX, 3 . Unde jam nobis elucet cur Quadragesima instituta sit hujus humiliationis solemnitas. Quae enim a finibus terrae clamat, cum angitur cor ejus, a quatuor orbis terrae partibus clamat, quas frequenter etiam Scriptura commemorat, Oriente et Occidente, Aquilone et Meridie. Per hoc totum ille decalogus Legis, jam non per litteram tantummodo metuendus, sed per gratiam charitatis implendus, indictus est. Unde quater multiplicatis decem, videmus quadraginta compleri. Sed adhuc in labore tentationis, cum venia delictorum. Quis enim perfecte implet, Non concupisces 28Exod. XX, 17 ? Unde jejunandum et orandum est: a bono tamen opere non cessandum. Cui labori merces illa redditur in fine, quae denarii nomine nuncupatur 29Matth. XX, 2-13. Sicut autem ternarius a tribus, quaternarius a quatuor; ita denarius a decem nomen accepit: qui conjunctus quadragenario tanquam merces labori redditur. Quinquagenarii numeri figura tempus illius gaudii significat, quod nemo auferet a nobis: cujus in hac vita nondum functionem habemus; sed tamen post solemnitatem Dominicae passionis a die resurrectionis ejus per dies quinquaginta, quibus jejunia relaxamus, hoc in dominicis laudibus personante Alleluia celebramus.