Cor fidelis templum non angustum Deo. Timor habet angustias, amor latitudinem. Non est angustum cor fidelis, cui angustum fuit templum Salomonis. Nam et ipse cum fabricaret hoc, dixit: Si coelum coeli non sufficit tibi 14II Par. VI, 18 . Et certe templum Dei sanctum est, quod estis vos 15I Cor. III, 17 . Nos enim, ait alio loco, templum Dei vivi sumus. Et hoc unde probas, tanquam ei diceretur? Sicut scriptum est, inquit, Habitabo in eis. Si tibi aliquis magnus patronus diceret, Habitabo apud te, quid faceres? Cum angusta domus esset, procul dubio turbareris, omnino terrereris, optares ne fieret. Nolles enim esse in angustiis recipiens magnum, cujus adventui domus tua paupercula non sufficeret. Noli timere adventum Dei tui, noli timere affectum Dei tui: non te angustat, cum venerit; imo veniendo dilatabit te. Nam ut scias, quoniam dilatabit te, non solum adventum suum promisit, Habitabo in eis: sed ipsam etiam latitudinem, addendo, Et deambulabo 16II Cor. VI, 16 . Latitudinem istam, si diligis, vides. Timor tormentum habet, ergo angustias habet: ac per hoc amor latitudinem habet. Vide latitudinem charitatis: Quoniam charitas Dei diffusa est, inquit, in cordibus nostris 17Rom. V, 5 .