Interpretatio nominis Jesu. Sequitur enim, et dicit Evangelista: Haec eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Joseph, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Quare Jesum? Ipse enim, inquit, salvum faciet populum suum a peccatis eorum 10Matth. I, 1-21 . Intelligitur ergo Jesum hebraea lingua, latine interpretari Salvatorem, quod ex ipsa nominis expositione advertimus. Tanquam enim quaereretur, quare Jesum? continuo subjecit, rationem vocabuli aperiens, Ipse enim, inquit, salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc pie credimus, hoc firmissime retinemus, natum Christum de Spiritu sancto ex virgine Maria.