TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sapientes et prudentes, quibus abscondita sunt mysteria. Audivimus Filium Dei Cicentem, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid ei confitetur? In quo eum laudat? Quia abscondisti, inquit, haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Qui sunt sapientes et prudentes? Qui parvuli? Quae ille occultavit sapientibus et prudentibus, et revelavit parvulis? Sapientes et prudentes illos significat, de quibus Paulus dicit: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi 1I Cor. I, 20 ? Etiam nunc adhuc fortasse quaeris, qui sunt isti. Forte illi sunt, qui multum de Deo disputantes, falsa dixerunt; inflati doctrinis suis, Deum invenire et cognoscere minime potuerunt, et pro Deo, cujus est incomprehensibilis invisibilisque substantia, putaverunt Deum esse aerem, aetherem, Deum esse solem, Deum esse aliquid quod sublimiter eminet in creatura. Attendentes enim magnitudines et pulchritudines et fortitudines creaturarum, ibi remanserunt, Creatorem non invenerunt.

Notes

  1. 1. I Cor. I, 20