TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fornicatores non esse intraturos in coelestem civitatem. Ipsa est civitas, quae de coelo descendit: tales simus, ut intremus in eam. Audistis enim quales intrent, quales non intrent. Nolite esse tales, quales non intraturos audistis: maxime fornicatores. Nam cum Scriptura commemorasset eos qui non intrabunt, ibi etiam nominavit homicidas: non expavistis. Nominavit fornicatores 7Galat. VI, 19-21: audivi quia pectora tutudistis. Ego audivi, ego audivi, ego vidi: et quod non vidi in cubilibus vestris, vidi in sonitu, vidi in pectoribus vestris, quando tutudistis pectora vestra. Ejicite inde peccatum: nam pectora tundere, et haec eadem facere, nihil est aliud quam peccata pavimentare. Fratres mei, filii mei, estote casti, amate castitatem, amplectimini castitatem, diligite munditiam: quia Deus auctor munditiae in templo suo, quod estis vos, eam quaerit; procul a templo expellit immundos. Sufficiant vobis uxores vestrae, quia sufficere vos vultis uxoribus vestris. Non vis ab illa fiat aliquid praeter te: noli facere aliquid praeter ipsam. Tu dominus es, illa ancilla: Deus fecit utrumque. Sara, inquit Scriptura, obsequebatur Abrahae, dominum eum vocans 8I Petr. III, 6 . Verum est; istis tabulis subscripsit episcopus: ancillae vestrae sunt uxores vestrae, domini estis uxorum vestrarum. Sed quando venitur ad illud negotium, quo sexus discernitur, et sexus sibi uterque miscetur; Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Gaudebas, erigebas te, jactabas te. Bene dixit Apostolus, optime dixit Vas electionis: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Quia ego sum dominus. Laudasti: audi quod sequitur, audi quod non vis, rogo ut velis. Quid est hoc? Audi: Similiter et vir; dominus ille; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 9I Cor. VII, 4 . Hoc libenter audi. Vitium tibi tollitur, non dominium: adulteria tua prohibentur, non feminae subriguntur. Tu vir es, ostende: vir enim a virtute, vel virtus a viro. Habes ergo virtutem? Vince libidinem. Mulieris, inquit, caput vir 10Id. XI, 3 . Si caput es, duc, et sequatur: sed vide quo ducas. Caput es, duc quo sequatur: sed noli ire quo non vis ut sequatur. Ne in praecipitium ruas, vide ut recto tramite gradiaris. Sic vos parate intrare ad illam novam nuptam, ad illam pulchram, ornatam viro suo, non monilibus, sed virtutibus. Si enim casti, et sancti, et boni intraveritis, membra ipsius novae nuptae, beatae et gloriosae coelestis Jerusalem, et vos eritis.

Notes

  1. 7. Galat. VI, 19-21
  2. 8. I Petr. III, 6
  3. 9. I Cor. VII, 4
  4. 10. Id. XI, 3