TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Trinitas personarum et unitas divinitatis. Attendis pluralitatem personarum, sed unitatem divinitatis agnosce. Propter pluralitatem enim personarum dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non ait, Faciam hominem, et attende cum facio, ut possis et tu alterum facere. Faciamus, inquit; pluralitatem audio: ad imaginem nostram; item pluralitatem audio. Ubi ergo singularitas divinitatis? Lege sequentia: Et fecit Deus hominem 17Gen. I, 26, 27 . Dicitur, Faciamus hominem; et non dicitur, Fecerunt dii hominem. Intelligitur unitas in eo quod dictum est, Fecit Deus hominem.

Notes

  1. 17. Gen. I, 26, 27