TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In carne non esse. Videte ergo quid sequitur: Qui autem in carne sunt; id est, qui in carne confidunt, qui concupiscentias suas sequuntur, qui in his habitant, qui earum voluptatibus oblectantur, qui in earum delectationibus beatam felicemque vitam constituunt, ipsi sunt in carne; Deo placere non possunt. Non enim sic dictum est, Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; quasi dictum esset, In hac vita cum sunt homines, Deo placere non possunt. Ergo non placuerunt sancti Patriarchae? Ergo non placuerunt sancti Prophetae? Ergo non placuerunt sancti Apostoli? Non placuerunt sancti martyres, qui antequam corpus deponerent patiendo, Christum confitendo, non solum voluptatem contemnebant, sed dolores quoque patientissime perferebant? Placuerunt, sed in carne non fuerunt. Portabant carnem, non portabantur a carne. Jam enim paralytico dictum erat, Tolle grabatum tuum 32Marc. II, 11 . Qui ergo in carne sunt, quemadmodum dixi, quemadmodum jam exposui, non in hoc saeculo vivendo, sed carnis concupiscentiis consentiendo, Deo placere non possunt.

Notes

  1. 32. Marc. II, 11