TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justitiam suam horret Paulus, ut habeat justitiam a Deo. Horruit ergo Apostolus, percussus et prostratus, erectus et instructus. Factum enim est in illo: Ego percutiam, et ego sanabo 22Deut. XXXII, 39 . Non enim ait, Sanabo, et percutiam; sed, Percutiam, et sanabo. Percutiam te, et dabo tibi me. Sic prostratus horruit justitiam suam, in qua erat certe sine querela, laudabilis, magnus, quasi gloriosus apud Judaeos: detrimenta existimavit, damna credidit, stercora deputavit, ut inveniretur in illo non habens suam justitiam, quae ex lege est; sed eam quae per fidem est Christi, quae est, inquit, ex Deo. Illi autem qui offenderunt in lapidem offensionis, quid de illis dicit ipse Apostolus? Quia non, inquit, ex fide, sed tanquam ex operibus. Quia ipsi quasi sua justitia offenderunt in lapidem offensionis: sicut scriptum est, Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et qui crediderit in eum, non confundetur 23Rom. IX, 32, 33 . Qui enim crediderit in eum, non habebit suam justitiam, quae ex lege est, quamvis sit bona lex; sed implebit ipsam legem, non sua justitia, sed data ex Deo. Ita enim non confundetur. Charitas enim est legis plenitudo 24Id. XIII, 10. Et unde ista charitas diffusa est in cordibus nostris? Non utique a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis 25Id. V, 5. Offenderunt ergo illi in lapidem offensionis, et petram scandali. Et ait de illis: Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum pro illis in salutem. Deprecatur Apostolus pro non credentibus, ut credant; pro aversis, ut convertantur. Videtis quia nec ipsa conversio sine Dei adjutorio. Deprecatio, inquit, ad Deum pro illis ad salutem. Testimonium enim perhibeo, quia zelum Dei habent. Sic habebat et ipse: zelum Dei habebat. Sed quomodo ipse habebat? Quomodo illi habebant: Sed non secundum scientiam. Quid est hoc, non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere. Unde iste correctus inquit, Non habens meam justitiam. Illi volunt suam constituere, adhuc eos delectat in stercore jacere. Ego non habeo meam justitiam, sed eam quae est per fidem Christi, justitiam ex Deo; justitiam, inquam, ex Deo, qui justificat impium.

Notes

  1. 22. Deut. XXXII, 39
  2. 23. Rom. IX, 32, 33
  3. 24. Id. XIII, 10
  4. 25. Id. V, 5