TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Regula ad Scripturas interpretandas. Hoc unum est quod Dominus commendat se aliquid significare voluisse. Quid aliud? Esuriens accedit ad arborem, et quaerit poma. Nesciebat tempus nondum esse? Quod cultor arboris sciebat, Creator arboris nesciebat? Quaerit ergo fructum in arbore, quem nondum habebat. Quaerit, an potius quaerere se fingit? Nam si vere quaesivit, erravit. Sed absit ut erraret. Ergo finxit. Timens ne fingat, confiteris errasse. Aversaris errorem, incurris in fictionem. Aestuamus in medio. Si aestuamus, optemus pluviam, ut virescamus, ne aliquid indignum dicentes de Domino, potius arescamus. Evangelista quidem, Venit, inquit, ad arborem, et fructum in ea non invenit. Utique non invenit, non diceretur de illo, nisi qui vel videre quaesiverat, vel quaerere se finxerat, quem ibi non esse noverat. Unde non dubitamus, errantem Christum nullo modo dicamus. Quid, finxisse dicimus? Anne hoc dicimus? Quomodo hinc exibimus? Dicamus, ne quid Evangelista dixerit de Domino alio loco, non auderemus dicere nos ex nobis ipsis. Quod Evangelista scripsit, dicamus; et cum dixerimus, intelligamus. Sed ut intelligamus, prius credamus. Nisi enim credideritis, non intelligetis, ait propheta 12Is. VII, 9, sec. LXX. Post resurrectionem Dominus Christus ambulabat in via cum duobus discipulis suis, a quibus nondum agnoscebatur, quibus velut viator tertius comitabatur. Ventum est ad locum, quo illi tendebant, et ait Evangelista: Ipse autem finxit se longius ire. Illi autem tenebant eum more humanitatis dicentes quod jam vesperasceret, rogantes ut cum eis ibi maneret: susceptus hospitio, frangit panem, benedicto et fracto pane cognoscitur. Non ergo jam timeamus dicere, finxit quaerere, si finxit se longius ire. Sed alia quaestio oboritur. Hesterna die diu commendavimus in Apostolis veritatem; quomodo invenimus in ipso Domino fictionem? Dicendum ergo, fratres, et insinuandum vobis pro mediocribus viribus nostris, quas Dominus pro vobis donat nobis, et commendandum est vobis quod in omnibus Scripturis regulariter teneatis. Omne quod dicitur sive fit, aut per suam proprietatem cognoscitur, aut significat aliquid figurate; aut certe habet utrumque, et propriam cognitionem, et figuratam significationem. Tria proposui, exempla danda sunt, et unde nisi de sanctis Scripturis? Dictum quod proprie accipiamus, quia passus est Dominus, quia resurrexit et ascendit in coelum, quia resurrecturi sumus in fine saeculi, quia cum illo in aeternum, si eum non contemnimus, regnaturi. Hoc dictum proprie accipe, noli figuras inquirere: sicut est dictum, ita et est. Sic etiam facta. Ascendit Apostolus Jerosolymam videre Petrum, fecit hoc Apostolus, factum est, ipsius proprium est 13Galat. I, 18. Narrat tibi rem gestam: gestum ipsum secundum proprietatem. Per figuram dictum, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 14Psal. CXVII, 22; Matth. XXI, 42 . Si lapidem proprie intelligamus, quem lapidem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli? Si angulum proprie accipiamus, in cujus anguli capite factus est lapis iste? Si figurate dictum admittamus, et capias figurate; lapis angularis Christus; caput anguli, caput Ecclesiae. Quare angulus Ecclesia? Quia hinc Judaeos, hinc Gentes vocavit, et quasi duos parietes de diverso venientes et in se convenientes suae pacis gratia colligavit. Ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes, II, 14) .

Notes

  1. 12. Is. VII, 9, sec. LXX
  2. 13. Galat. I, 18
  3. 14. Psal. CXVII, 22; Matth. XXI, 42