Ad bonos Christianos, ut malos tolerent. O vos, christiani, qui bene vivitis, pauci inter multos suspiratis, pauci inter plurimos gemitis. Transiet hiems, veniet aestas, ecce aderit messis. Venient Angeli, qui possunt separare, et nesciunt errare. Nos in hoc tempore similes sumus servis illis, de quibus dictum est: Vis, imus et colligimus ea? Volebamus enim, si fieri possit, nullum malum remanere inter bonos. Sed dictum est nobis: Sinite utraque crescere usque ad messem. Quare? Tales enim estis, ut falli possitis. Denique audi: Ne forte, dum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et triticum. Quid boni facitis? Nonne messem meam vestra diligentia vastabitis? Venient messores: et exposuit qui sunt messores: Messores autem Angeli sunt. Nos homines sumus, Angeli messores sunt. Erimus quidem et nos, si cursum perfecerimus, aequales Angelis Dei: sed modo quando stomachamur contra malos, adhuc homines sumus. Et nos modo audire debemus: Quapropter qui se putat stare, caveat ne cadat 7I Cor. X, 12 . Putatis enim, fratres mei, quia ista zizania non ascendunt apsidas? Putatis quia deorsum sunt, et sursum non sunt? Utinam hoc non simus. Mihi autem minimum est ut a vobis judicer 8Id. IV, 3 . Dico sane Charitati vestrae, et in apsidis sunt frumenta, sunt zizania; et in populis sunt frumenta, sunt zizania. Boni tolerent malos: mali mutentur, et imitentur bonos. Omnes, si fieri potest, ad Deum pertineamus: omnes malitiam saeculi hujus in illius misericordia evadamus. Quaeramus dies bonos, quia in diebus malis sumus: sed in diebus malis non blasphememus, ut ad bonos dies pervenire possimus.