TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Magna tentatio, horrenda tentatio, velle vindicari. Magna vero tentatio est, charissimi, magna tentatio est in hac vita, quando illud nostrum tentatur, quo meremur veniam, sicubi tentati lapsi fuerimus. Horrenda tentatio est, quando nobis tollitur, unde ab aliarum tentationum vulneribus sanari possimus. Scio nondum vos intellexisse: adeste animo, ut intelligatis. Puta, tentat avaritia, victus est quisquam (quia et luctator aliquando et bonus praeliator vulneratur) in aliqua una tentatione: vicit hominem avaritia, etiam bonum luctatorem; et fecit nescio quid avarum. Transiit libido, non adduxit ad stuprum, non pervenit ad adulterium. Illud enim quando fuerit, et ab adulterio homo prohibendus est. Sed vidit mulierem ad concupiscendum, cogitavit aliquid delectabilius quam debuit; accepit pugnam, etiam optimus praeliator percussus est: sed non consensit, repercussit motum lascivum, doloris amaritudine castigavit, repercussit et vicit. Tamen eo ipso quod lapsus erat, habet unde dicat, Dimitte nobis debita nostra. Sic de caeteris omnibus tentationibus, difficile est ut non sit unde dicamus, Dimitte nobis debita nostra. Quae est ergo illa, quam posui, horrenda tentatio, molesta, tremenda, omnibus viribus, omni virtute vitanda? quae est ista? Quando nobiscum agitur, ut vindicemus nos. Ira exasperatur; et frendet homo vindicari: horrenda tentatio. Unde accepturus enim veniam fueras pro caeteris delictis, hoc perdis. Si quid aliis sensibus, aliis cupiditatibus peccaveras, hinc erat sanandum, quia dicturus eras, Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui te instigat ut vindiceris, perdet tibi quod dicturus eras, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Illo perdito, cuncta tenebuntur: omnino nihil dimittitur.