Spectacula Christianorum. Martyrum mortem aliter spectant carnales, aliter spirituales. Quid autem potuit admirabilius nobis concedere Dominus Jesus Christus Filius Dei, qui est et filius hominis, quia et hoc esse dignatus est; quid potuit magnificentius, quam ut non solum spectatores nugacium munerum aggregaret ovili suo, sed etiam nonnullos qui illic spectari solent? Non enim tantum amatores venatorum, sed etiam ipsos venatores venatus est ad salutem: quia et ipse spectatus est. Audi quomodo. Ipse dixit, ipse antequam spectaretur praedixit, et tanquam factum esset quod futurum erat prophetico eloquio praenuntiavit, dicens in Psalmo: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ecce quomodo spectatus est, ut ossa ejus dinumerarentur. Et dicit apertius ipsum spectaculum: Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me 3Psal. XXI, 17 et 18. Spectabatur illudendus, spectabatur ab eis qui non ei saltem faverent in illo spectaculo, sed saevirent: quomodo spectari fecit martyres suos primitus, dicente Apostolo, Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis et hominibus 4I Cor. IV, 9 . Sed duo genera hominum talia spectacula spectant; unum carnalium, alterum spiritualium. Carnales spectant, miseros putantes eos martyres, qui bestiis subjecti sunt, qui capite caesi, qui ignibus concremati, detestantes eos et exhorrentes. Alii vero sicut et sancti Angeli spectant, non attendentes corporum laniatus, sed mirantes fidei integritatem. Magnum spectaculum praebet oculis cordis integer animus, corpore dissipato. Haec vos cum in ecclesia leguntur, libenter spectatis oculis cordis. Si enim nihil spectaretis, nihil audiretis. Videtis ergo quod hodie spectacula non contempsistis, sed elegistis. Adsit itaque Deus, dans ut amicis vestris quos doletis hodie ad amphitheatrum cucurrisse, et ad ecclesiam venire noluisse, referatis dulciter vestra spectacula: ut et illis incipiant vilescere illa, quae amando ipsi viluerunt; et ament vobiscum Deum, de quo nemo potest amator erubescere, quia illum amat qui non potest vinci. Ament vobiscum Christum, qui eo ipso quo videbatur victus, vicit orbem terrarum. Vicit enim orbem terrarum sicut videmus, fratres: subjecit omnes potestates, subjugavit reges, non superbo milite, sed irrisa cruce; non saeviens ferro, sed pendens ligno; patiendo corporaliter, faciendo spiritualiter. Illius corpus erigebatur in cruce: ille mentes cruci subdebat. Denique quae gemma pretiosior in diademate, quam crux Christi regnantium in fronte? Hunc vos amando, nunquam erubescitis. Quam multi enim de amphitheatro victi revertuntur, victis eis pro quibus insaniunt? Qui magis vincerentur, si vincerent. Subderentur enim vanae laetitiae, subderentur exsultationi pravae cupiditatis: qui hoc ipso quo illuc currunt, victi sunt. Quam multos enim putatis, fratres, dubitasse hodie, utrum huc irent, an illuc? Et qui in ipsa dubitatione considerantes Christum, ad ecclesiam cucurrerunt, vicerunt non quemlibet hominem, sed diabolum ipsum, totius mundi pessimum venatorem. Qui autem in illa dubitatione elegerunt potius ad amphitheatrum currere, ab illo utique victi sunt, quem isti vicerunt. Vicerunt autem in illo qui ait: Gaudete, quia ego vici mundum 5Joan. XVI, 33 . Quia propterea tentari se passus est Imperator, ut doceret militem dimicare.