Nec modo sine gaudio sumus. Fluxae peccatorum deliciae. Quamvis enim nondum venerit nostri gaudii plenitudo: nec modo tamen sine gaudio relicti sumus; quia spe salvi facti sumus. Ideo et ipse Apostolus, qui ait, Si quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; dicit alio loco, Spe gaudentes, in tribulatione patientes 15Rom. XII, 12 . Habentes ergo talem spem, multa fiducia utamur 16II Cor. III, 12 : et sermo noster in gratia conditus sit sale, ut sciamus quemadmodum oporteat unicuique respondere 17Coloss. IV, 6. Dicendum est enim eis qui cum perdidissent, vel nunquam suscepissent sustinentiam, nobis sustinentibus Dominum (quia quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus) etiam insultare audent, cum imitari deberent: Ubi sunt deliciae vestrae, propter quas ambulatis per vias pravas? Non dicimus, ubi erunt, cum haec vita transierit; sed modo ubi sunt? Cum hesternum diem hodiernus abstulerit, et hodiernum crastinus ablaturus sit, quid eorum quae diligitis, non transcurrit et transvolat? Quid non fugit pene antequam capitur, cum ex ipso hodierno die nulla possit vel hora retineri? Ita enim secunda excluditur a tertia, sicut prima exclusa est a secunda. Ipsius horae unius, quae praesens videtur, nihil est praesens: omnes enim partes ejus, et omnia momenta fugitiva sunt.