Apostoli de Domino quae ipsi viderant confitendo mortui. Primi beati Apostoli arietes gregis sancti, ipsum Dominum Jesum viderunt pendentem, doluerunt morientem, expaverunt resurgentem, amaverunt potentem, et ipsi sanguinem fuderunt pro eo quod viderunt. Cogitate, fratres, quale fuit mitti homines per orbem terrarum, praedicare hominem mortuum resurrexisse, in coelum ascendisse; et pro ista praedicatione perpeti omnia quae insaniens mundus inferret, damna, exsilia, vincula, tormenta, flammas, bestias, cruces, mortes. Hoc pro nescio quo? Numquid enim, fratres mei, Petrus pro sua gloria moriebatur, aut se ipsum praedicabat? Alius moriebatur, ut alius honoraretur; alius occidebatur, ut alius coleretur. Numquid hoc faceret, nisi flagrantia charitatis, de conscientia veritatis? Viderant quod dicebant: nam quando pro ea re morerentur, quam non viderant? Quod viderant, negare debebant. Non negaverunt: praedicaverunt mortuum, quem sciebant vivum. Sciebant pro qua vita contemnerent vitam: sciebant pro qua felicitate ferrent transitoriam infelicitatem, pro quibus praemiis ista damna contemnerent. Fides eorum cum toto mundo non appenderetur. Audierant, Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur 1Matth. XVI, 26 ? Non retardavit illecebra saeculi festinantes, transitura migrantes, quantumlibet et quomodo libet fulgens felicitas hic dimittenda, ad aliam vitam non transferenda, aliquando hic et a viventibus relinquenda.