Quaestio, quomodo caro et sanguis non possidebit regnum Dei. Adversus hanc tantam evidentiam, nonnulli nobis ex Apostolo faciunt quaestionem: contra istam quippe disputationem, vide quid objiciunt. Non, inquiunt, resurget caro: si enim resurget, possidebit regnum Dei; aperte autem dicit Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Audistis, cum Apostolus legeretur. Dicimus carnem resurgere, et clamat Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit. Ergo contra Apostolum praedicamus, aut ipse contra Evangelium praedicavit? Evangelium divina voce testatur, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 21Joan. I, 14 . Si caro factum est, vera caro factum est. Nam si non vera caro, nec caro. Sicut vera caro Mariae, vera caro Christi, quae inde suscepta est. Haec vera caro comprehensa, flagellata, colaphizata, suspensa; haec vera caro mortua, haec vera caro sepulta est; haec vera caro a morte etiam resurrexit. Reddunt testimonia cicatrices: vident oculi discipulorum, et adhuc fluctuat admiratio; compalpat manus, ne dubitet animus. Contra tantam evidentiam, fratres, quam hoc modo poluit Dominus noster Jesus Christus persuadere discipulis eam per orbem terrarum praedicaturis; contra hanc evidentiam pugnare videtur Apostolus, dicens: Caro et sanguis regnum Dei non possidebit?