TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Solemnitates martyrum, quo animo celebrandae. Martyres miserantur nos, ac precantur pro nobis. Unde solemnitates eorum, sicut facimus, devotissime celebremus, sobria hilaritate, casta congregatione, fideli cogitatione, fidenti praedicatione. Non parva pars imitationis est, meliorum congaudere virtutibus. Illi magni, nos parvi: sed benedixit Dominus pusillos cum magnis 3Psal. CXIII, 13. Praecesserunt, praeeminuerunt. Si eos sequi non valemus actu, sequamur affectu: si non gloria, certe laetitia: si non meritis, votis: si non passione, compassione: si non excellentia, connexione. Non nobis parum videatur quod ejus corporis membra sumus, cujus et illi, quibus aequiparari non possumus. Quia si unum membrum patitur, compatiuntur omnia membra: ita cum glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra 4I Cor. XII, 26 . Gloria capiti, unde consulitur et superioribus manibus, et infimis pedibus. Sicut ille unus animam suam pro nobis posuit: ita et imitati sunt martyres, et animas suas pro fratribus posuerunt, atque ut ista populorum tanquam germinum copiosissima fertilitas surgeret, terram suo sanguine irrigaverunt. Fructus laboris ergo illorum etiam nos sumus. Miramur eos, miserantur nos. Gratulamur eis, precantur pro nobis. Illi corpora sua tanquam vestimenta straverunt, cum pullus Dominum portans in Jerusalem duceretur: nos saltem velut ramos de arboribus caedentes, de Scripturis sanctis hymnos laudesque decerpimus, quas in commune gaudium proferamus 5Matth. XXI, 7-9. Omnes tamen eidem Domino paremus, eumdem magistrum sequimur, eumdem principem comitamur, eidem capiti subjungimur, ad eamdem Jerusalem tendimus, eamdem sectamur charitatem, eamdemque amplectimur unitatem.

Notes

  1. 3. Psal. CXIII, 13
  2. 4. I Cor. XII, 26
  3. 5. Matth. XXI, 7-9