Mammona iniquitatis. Eleemosyna non de rapinis, sed de justis laboribus facienda. Sed quid est, quod ait eos esse amicos de mammona iniquitatis? Quid est mammona iniquitatis? Primum quid est mammona? Verbum est enim quod latinum non est. Hebraeum verbum est, cognatum linguae Punicae. Istae enim linguae sibi significationis quadam vicinitate sociantur. Quod Punici dicunt mammon, latine lucrum vocatur. Quod Hebraei dicunt mammona, latine divitiae vocantur. Ut ergo latine totum dicamus, hoc ait Dominus noster Jesus Christus, Facite vobis amicos de divitiis iniquitatis. Hoc quidam male intelligendo rapiunt res alienas, et aliquid inde pauperibus largiuntur, et putant se facere quod praeceptum est. Dicunt enim: Rapere res alienas, mammona est iniquitatis; erogare inde aliquid, maxime egentibus sanctis, hoc est facere amicos de mammona iniquitatis. Intellectus iste corrigendus est, imo de tabulis cordis vestri omnino delendus est. Nolo sic intelligatis. De justis laboribus facite eleemosynas: ex eo quod recte habetis date. Non enim corrupturi estis judicem Christum, ut non vos audiat cum pauperibus, quibus tollitis. Si enim depraedareris aliquem invalidum, tu validior et potentior, et veniret tecum ad judicem hominem quemlibet in hac terra, habentem judicandi aliquam potestatem, velletque tecum causam dicere, si tu de praeda et spoliatione illa inopis dares aliquid judici, ut pro te judicaret, judex ille vel tibi placeret? Nempe pro te judicavit, et tamen tanta vis est justitiae, ut et tibi displiceat. Noli tibi talem pingere Deum, noli collocare in templo cordis tui tale idolum. Non est talis Deus tuus, qualis non debes esse nec tu. Si tu non sic judices, sed juste judices; etiam sic melior est te Deus tuus: non est inferior; justitior est, fons justitiae est. Quidquid boni fecisti, inde sumpsisti; et quidquid boni eructuasti, inde bibisti. Laudas vas, quia habet inde aliquid, et vituperas fontem? Nolite velle eleemosynas facere de fenore et usuris. Fidelibus dico, eis quibus Christi Corpus erogamus dico. Timete, corrigite vos: ne dicam postea, Tu facis et tu facis. Et puto, quia si fecero, non mihi debetis irasci, sed vobis, ut corrigamini. Ad hoc enim valet quod dictum est in Psalmo: Irascimini, et nolite peccare 2Psal. IV, 5 . Volo vos irasci, sed ut non peccetis. Ut autem non peccetis, quibus habetis irasci, nisi vobis? Quid est enim homo poenitens, nisi homo irascens sibi? Ut accipiat veniam, de se ipso exigit poenam; et recte dicit Deo, Averte oculos tuos a peccatis meis, quoniam peccatum meum ego agnosco 3Psal. L, 11, 5 . Si tu agnoscis, et ille ignoscit. Qui faciebatis, nolite facere: non licet.