TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quadragesimae tempore crux castigandi corporis assumenda. Christianus perpetuo debet pendere in cruce. Crux totius vitae nostrae. Observationem Quadragesimae, solemni reditu praesentatam, hodierno die ingredimur: quo vobis solemniter etiam exhortatio nostra debetur; ut Dei sermo per nostrum officium ministratus, jejunaturos corpore, pascat in corde; ac sic interior homo cibo suo refectus, exterioris castigationem possit agere, et robustius sustinere. Congruit enim nostrae devotioni, ut qui Domini crucifixi passionem jam propinquantem celebraturi sumus, reprimendarum carnalium voluptatum crucem nobis ipsi etiam faciamus, sicut dicit Apostolus: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 1Galat. V, 24 . In hac quidem cruce, per totam istam vitam, quae in mediis tentationibus ducitur, perpetuo debet pendere christianus. Non enim est in hac vita tempus evellendi clavos, de quibus in Psalmo dicitur: Confige clavis a timore tuo carnes meas 2Psal. CXVIII, 120 . Carnes, sunt carnales concupiscentiae; clavi, sunt praecepta justitiae: his illas timor Domini configit, qui nos illi acceptabilem hostiam crucifigit. Unde item dicit Apostolus: Obsecro itaque vos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem 3Rom. XII, 1 . Crux ergo ista, in qua Dei servus non solum non confunditur, sed etiam gloriatur dicens, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 4Galat. VI, 14 : crux, inquam, ista non quadraginta dierum est, sed totius hujus vitae, quae mystico numero quadraginta istorum significatur dierum; sive quod homo ducturus hanc vitam, sicut nonnulli asserunt, diebus quadraginta formatur in utero; sive quod Evangelia quatuor cum denaria Lege concordant, et quater deni istum numerum signant, nobisque in hac vita Scripturas utrasque necessarias esse demonstrant; sive alia qualibet probabiliore causa, quam potest intellectus melior et luculentior invenire. Unde et Moyses et Elias et ipse Dominus quadraginta diebus jejunaverunt: ut insinuaretur nobis et in Moyse et in Elia et in ipso Christo, hoc est, in Lege et Prophetis et in ipso Evangelio, id nobiscum agi, ne conformemur et haereamus huic saeculo, sed crucifigamus hominem veterem, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione agentes; sed induamus Dominum Jesum; et carnis curam ne fecerimus in concupiscentiis 5Rom. XIII, 13 et 14. Sic semper hic vive, Christiane: si terreno limo gressus non vis immergere, noli de ista cruce descendere. Si autem hoc faciendum est per hanc totam vitam, quanto magis per istos Quadragesimae dies, quibus non solum agitur, verum etiam significatur haec vita?

Notes

  1. 1. Galat. V, 24
  2. 2. Psal. CXVIII, 120
  3. 3. Rom. XII, 1
  4. 4. Galat. VI, 14
  5. 5. Rom. XIII, 13 et 14