Dona Dei bonis et malis communia. Proprium servatur bonis. Dedit nobis naturam, ut essemus: dedit animam, ut viveremus: dedit mentem, ut intelligeremus: dedit alimenta, ut mortalem vitam sustentaremus: dedit lucem de coelo, fontes de terra. Sed haec omnia communia dona sunt bonorum et malorum. Si haec dedit et malis, nihil ergo proprium servat bonis? Servat plane. Et quid est illud quod servat bonis? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Quod enim in cor hominis ascendit, infra cor hominis erat: ideo in cor ascendit, quia supra illud est cor quo ascendit. Quod servat bonis, cor illuc ascendit. Non quod ascendit in cor tuum, sed quo ascendit cor tuum, hoc tibi servat Deus. Noli surdus audire, Sursum cor. Quod ergo oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; oculus non vidit, quia non est color; auris non audivit, quia non est sonus; nec in cor ascendit, quia non est terrena cogitatio. Sic intelligite, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se 3I Cor. II, 9 .