Solemnitas Calendarum Januariarum. Admonemus Charitatem vestram, fratres, quoniam vos quasi solemniter hodie convenisse conspicimus, et ad hunc diem solito frequentius congregatos; ut memineritis quod modo cantastis, ne sit lingua perstrepens corde muto; sed quod sonuistis voce ad aures invicem vestras, clametis affectu ad aures Dei. Hoc enim cantabatis: Salva nos, Domine Deus noster, congrega nos de Gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo 1Psal. CV, 47 . Et modo si solemnitas Gentium, quae fit hodierno die in laetitia saeculi atque carnali, in strepitu vanissimarum et turpissimarum cantionum, in conviviis et saltationibus turpibus, in celebratione ipsius falsae festivitatis, si ea quae agunt Gentes non vos delectent, congregabimini ex Gentibus.