Eroganda pecunia, ut habeatur justitia. Mendicus Dei. Ad petendum similitudinibus Deus hortatur. Consilium do lucrorum, disce mercari. Laudas enim mercatorem, qui vendit plumbum, et acquirit aurum; et non laudas mercatorem qui erogat pecuniam, et acquirit justitiam? Sed ego, inquis, non erogo pecuniam, quia non habeo justitiam. Eroget pecuniam, qui habet justitiam: ego non habeo justitiam, habeam vel pecuniam. Ergo quia non habes justitiam, ideo non vis erogare pecuniam? Magis eroga pecuniam, ut habeas justitiam. A quo enim habebis justitiam, nisi a Deo fonte justitiae? Ergo si vis habere justitiam, esto mendicus Dei, qui te paulo ante ex Evangelio ut peteres, quaereres, pulsares, monebat. Mendicum suum sciebat, et ecce paterfamilias et magnus dives, divitiarum scilicet spiritualium et aeternarum, hortatur, et dicit tibi: Pete, quaere, pulsa. Qui petit accipit: quaerens invenit: pulsanti aperietur. Hortatur ut petas: negabit quod petis?