In similitudinibus allatis est inaequalitas. Hic jam modicum est quod advertatis, fratres, propter blasphemias. Semper enim dicitur, Ecce dedisti similitudines: sed splendor qui funditur de igne, minus lucet quam ipse ignis; et imago virgulti minus utique habet proprietatem, quam illud virgultum unde imago est. Habent ista similitudinem, sed non habent omnimodam aequalitatem: quare non videntur esse ejusdem substantiae. Quid ergo dicemus, si dicat aliquis: Talis est ergo Filius ad Patrem, qualis ad ignem splendor, et imago ad virgultum? Ecce intellexi aeternum Patrem, intellexi coaeternum Filium: tamen sicut effusum splendorem minus igne lucentem, aut sicut effusam imaginem minus quam virgultum existentem dicimus? Non: sed aequalitas omnimoda est. Non credo, ait, quia non invenisti similitudinem. Sed crede Apostolo, quia potuit videre quod dixi. Ait enim: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 5Philipp. II, 6 . Aequalitas omni modo conjungitur. Et quid dixit? Non rapinam. Quare? Quia illud est rapina, quod alienum est.