Contempto illo remedio non remanet spes ulla salutis. Tenete istud fortiter, fratres. Qui enim et ad hujusmodi antidotum renuntiaverit, nulla illi spes salutis omnino remanebit. Qui mihi dixerit, Non remitto peccata, quae in me forte homines peccant: non est unde illi promittam salutem. Non enim possum ego promittere, quod non promittit Deus. Ero enim non dispensator verbi Dei, sed dispensator serpentis. Serpens enim promisit bonum peccanti, Deus autem mortem minatus est. Quid enim illi evenit, nisi quod minatus est Deus? Et longe ab eo factum est, quod ille pollicitus est. Vultis ergo, fratres, ut dicam vobis: Etsi peccaveritis, etsi non dimiseritis peccata hominibus, prorsus salvi eritis, cum venerit Christus Jesus, omnibus indulgentiam dabit? Non dico, quia non audio: non dico quod mihi non dicitur. Promittit quidem Deus indulgentiam peccatori, sed praeterita omnia dimittens conversis, credentibus, baptizatis. Hoc lego, hoc audeo promittere, hoc promitto, et quod promitto promittitur mihi. Et cum legitur, omnes audimus: condiscipuli enim sumus, unus magister est in ista schola.