TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Erga Paulum exhibet utrumque; et non silet, et non mitescit. Tribulationes temporales futurae gloriae spe parvi pendendae. Quid ergo, Ne sileas, neque mitescas, Deus? Impleat et hoc. Ecce non siluit: clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Fecit, Non sileas: exhibeat, Et non mitescas. Primo quia non pepercit errori ejus, quia non pepercit saevitiae, quia anhelantem caedes voce prostravit, saevienti lumen eripuit, captivum ad Ananiam, quem persequens quaerebat, adduxit. Ecce non mitis, ecce saeviens, non in hominem, sed in errorem. Parum est hoc: adhuc non sileat, neque mitescat. Ananiae timenti et trementi audito illius lupi famosi nomine, Ego, inquit, ostendam illi. Ego illi ostendam. Vide minantem, vide adhuc saevientem: Ego illi ostendam. Ne sileas, neque mitescas, Deus. Ostende persecutori, non solum bonitatem, verum etiam severitatem tuam. Ostende, patiatur quod fecit, discat et pati quod faciebat, sentiat et ipse quod aliis inferebat. Ego, inquit, illi ostendam quae illum oporteat pati. Sed tanquam saeviens dicit, et implet quod dictum est, Ne sileas, neque mitescas, Deus. Non inde recedat, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde. Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Ostendisti terrorem; subveni, ne patiatur et pereat quem fecisti, quem invenisti. Minax est, non silet, non mitescit, minatur. Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Ubi terror, ibi salus. Qui faciebat contra nomen, patiatur pro nomine. O saevitia misericors! Vides illum praeparare ferrum: secturus est, non perempturus; curaturus, non occisurus. Christus dicebat, Ego illi ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo. Sed quo fine? Ipsum qui patiebatur audi. Non sunt condignae passiones hujus temporis. Ipse dicit qui patiebatur, et sciebat pro quo nomine patiebatur, et quo fructu patiebatur. Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis 9Rom. VIII, 18 . Saeviat mundus, fremat mundus, increpet linguis, coruscet armis, quidquid potest faciat: quid faciet ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior, contra id quod spero. Hoc sentio, illud credo. Et tamen plus valet quod credo, quam quod sentio. Quidquid est quod saevit pro nomine Christi, si potest vivi, tolerabile est: si non potest vivi, migrare hinc facit. Non exstinguit, sed accelerat. Quid accelerat? Ipsum praemium, ipsam dulcedinem; quae cum venerit, sine fine erit. Opus cum fine, merces sine fine.

Notes

  1. 9. Rom. VIII, 18