Peccata consuetudine vilescunt, nec sentiuntur. Ebriositas. Excommunicatio. Nolite ergo contemnere, fratres mei, peccata in quibus forte consuetudinem jam fecistis. Omne enim peccatum consuetudine vilescit, et fit homini quasi nullum sit: obduruit, jam dolorem perdidit. Quod valde putre est, nec dolet: quod non dolet, non pro sano habendum, sed pro mortuo computandum est. Attendite quae dicat Scriptura, et ibi videte quemadmodum vivere debeatis. Quis non contemnat ebriositatis peccatum? Abundat tale peccatum, et contemnitur. Jam cor ebriosum perdidit sensum, non habet dolorem, quia nec salutem. Quando aliquid pungitur et dolet, aut sanum est, aut est in illo spes aliqua sanitatis: quando autem tangitur, pungitur, vellicatur, nec dolet; pro mortuo habendum est, ac de corpore praecidendum. Sed aliquando nos parcimus, et non novimus nisi loqui: excommunicare, de Ecclesia projicere pigri sumus. Aliquando enim timemus ne ipso flagello pejor fiat qui caeditur. Et quamvis qui tales sunt, jam in anima mortui sint: tamen quia Medicus noster omnipotens est, non est desperandum de his; sed totis viribus supplicandum, ut aures cordis, quas clausas habere probantur, Dominus aperire dignetur. Sed numquid ille parcet, numquid silebit quem timere debemus? Audistis in ipso Psalmo, fratres mei, cum enumeraret peccata peccatoris, ait, Haec fecisti, et tacui. Contra hoc dictum est, Veniet, et non silebit. Praesentia sua non silebit. Excepto enim quod Dominus Christus significatur, quia siluit in judicio, ut impleretur in illo etiam ea prophetia, quam paulo ante commemoravi; hoc excepto, modo Deus ipse per se ipsum Dominus Christus tacet. Ascendit enim in coelum, et sedet ad dexteram Patris, inde venturus est judicare vivos et mortuos: quamdiu ibi est, donec veniat tacet. Voces ejus in Libris audimus, de ore ipsius non audimus. Audistis vocem ipsius de sanctis Scripturis isto loco: auditis cum vos ipsas commemoratis, et forte de his rebus inter vos sermocinamini.