TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyres graece, latine Testes. Testis Christi usque ad mortem non omnis qui in eum credit. Credentium tres gradus. Martyres, nomen est graecum, sed jam isto nomine consuetudo utitur pro latino: latine autem Testes dicuntur. Sunt ergo martyres veri, sunt falsi: quia sunt testes veri, sunt falsi. Sed ait Scriptura, Testis falsus non erit impunitus 1Prov. XIX, 5 et 9 . Si testis falsus non erit sine poena, nec testis verus sine corona. Et facile quidem fuit, Domino Jesu Christo et veritati, quia Deus est, testimonium perhibere; sed usque ad mortem, magnum opus fuit. Fuerunt quidam, quos Evangelium notat, principes Judaeorum, qui crediderant in Dominum Jesum: sed propter Judaeos, inquit, non audebant publice confiteri. Et continuo nota addita est capiti ; secutus enim ait Evangelista, Amaverunt enim hominum gloriam magis quam Dei 2Joan. XII, 43 . Fuerunt ergo qui erubescerent coram hominibus confiteri Christum: fuerunt vero alii jam meliores, qui non erubescerent coram hominibus confiteri Christum, sed non eum possent confiteri usque ad mortem. Dona enim Dei sunt haec: et aliquando gradatim in anima nutriuntur.

Notes

  1. 1. Prov. XIX, 5 et 9
  2. 2. Joan. XII, 43