Tempus fidei laboriosum. Laboriosum est fidei tempus: quis negat? Laboriosum est, sed hoc est opus cujus illa merces est. Noli piger esse in opere, cujus mercedem desideras. Si quem enim et tu ipse mercenarium conduxisses, non ante mercedem numerares, quam in opere exerceres. Diceres ei, Fac, et accipe: non tibi diceret, Da, et facio. Sic ergo et Deus. Tu non fallis mercenarium tuum timens Deum; te ipse Deus fallet, qui jubet ne fallas mercenarium? Tamen tu quod promiseris potes et non dare; et si non est in corde tuo dolus falsitatis, est tamen in fragilitate humana inopia difficultatis. Quid de Deo timeamus, qui nec fallere potest, quia veritas est, et abundat omnibus, quia fecit omnia?