TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Crucem suam cur hic honoravit Christus. Sed quia ipse honoraturus erat fideles suos in fine hujus saeculi, prius honoravit crucem in hoc saeculo; ut terrarum principes credentes in eum prohiberent aliquem nocentium crucifigi: et quod cum magna insultatione persecutores Judaei Domino procurarunt, magna fiducia servi ejus, etiam reges in fronte nunc portant. Non tantum apparet modo qualem mortem pro nobis Dominus subire dignatus est: sicut ait Apostolus, Factus pro nobis maledictum 17Galat. III, 13 . Et cum ei pendenti Judaeorum caecitas insultaret, posset utique descendere de cruce, qui si nollet, non esset in cruce: sed amplius erat de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere. Haec ergo Dominus faciens divina, patiens humana, admonet nos corporalibus miraculis et patientia corporali, ut credamus, et sanemur ad conspicienda illa invisibilia quae carnis oculus nescit. Hoc ergo agens curavit caecos istos, de quibus nunc Evangelium recitatum est. Et in curando videte quid admonuerit aegrotum interiorem.

Notes

  1. 17. Galat. III, 13