Corporis et sanguinis Christi sacramentum. Audivimus veracem Magistrum, divinum Redemptorem, humanum Salvatorem, commendantem nobis pretium nostrum, sanguinem suum. Locutus est enim nobis de corpore et sanguine suo: corpus dixit escam, sanguinem potum. Sacramentum fidelium agnoscunt fideles. Audientes autem quid aliud quam audiunt? Cum ergo commendans talem escam et talem potum diceret, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (et hoc diceret de vita, quis alius quam ipsa vita? Erit autem illi homini mors, non vita, qui mendacem putaverit vitam); scandalizati sunt discipuli ejus, non quidem omnes, sed plurimi, dicentes apud se ipsos, Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Cum autem hoc Dominus apud semetipsum cognovisset, et murmura cogitationis audisset, cogitantibus, nec voce sonantibus respondit, ut se auditos esse cognoscerent, et talia cogitare desinerent. Quid ergo respondit? Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quid sibi vult, Hoc vos scandalizat? Putatis quia de hoc corpore meo quod videtis, partes facturus sum, et membra mea concisurus, et vobis daturus? Quid, si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Certe qui integer ascendere potuit, consumi non potuit. Ergo et de corpore ac sanguine suo dedit nobis salubrem refectionem, et tam magnam breviter solvit de sua integritate quaestionem. Manducent ergo qui manducant, et bibant qui bibunt; esuriant et sitiant: vitam manducent, vitam bibant. Illud manducare, refici est: sed sic reficeris, ut non deficiat unde reficeris. Illud bibere quid est, nisi vivere? Manduca vitam, bibe vitam: habebis vitam, et integra est vita. Tunc autem hoc erit, id est, vita unicuique erit corpus et sanguis Christi; si quod in Sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur, spiritualiter bibatur. Audivimus enim ipsum Dominum dicentem, Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed sunt, inquit, quidam, qui non credunt. Ipsi dicebant, Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Durus est, sed duris: hoc est, incredibilis, sed incredulis.